1 Chronicles 1

. RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Noe, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriae Cheles et Ciliciae montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent caetera. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur. . GREG. Ab his divisae sunt insulae nationum, linguae, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Graecis nascuntur Elisaei, qui et Aeolides. Unde ista lingua Graece Aeolis dicitur. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. ID. A quo Cithaei, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta caeterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Graecis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum. ID. Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Graeci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyae nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere. ID. A quo Sabaei, interpretatur nunc unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebraeo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Noe, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriae virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim aedificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Haec est Edessa et Macha quae est Nisibis et in Chalamne, quae a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quae nunc Thesiphon dicitur. RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutaei, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae gentes ignoratae sunt nobis, quia bello Aethiopico subversae in oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti. . Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quae vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit. . A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. A quo Syriae Cheles Samariae civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebraeis ut prius apud veteres appellatur. RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath. etc. Hi ab Euphrate partes Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Aelam a quo principes Persidis. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Caelesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide. . RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo in libro Quaestionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Noe, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem aedificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quaerebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quaerebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt aedificare et dispersi sunt super faciem terrae. HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quae mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiae regionem quae vocatur Hieria. . RAB. Sicut in principio ab Adam usque ad Noe decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio. . HIERON., Quaest. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismaeli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quae pars est Arabiae. Nam familiae ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam. . RAB. Quasi copulatae, unde suspicantur Hebraei eam esse Agar quae, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Caeturae, juxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quae nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahae de Cetura occupatas esse Indiae regiones. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse. . Quaeritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhaeorum, qui apud Idumaeos habitaverunt in terra Seir, quae peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebraei vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam. . qui de genere Horrhaeorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhaei exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis. In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt. RAB. Jacan filius Aser de genere Horraeorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii. quem Job esse suspicantur. Sed Hebraei afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quaestionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suae certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias praedictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quae priorum, id est, Eliphaz, Armoe, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. etc. Quae est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeae, de qua dicitur: Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum praesidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. civitas a minimo filiorum Abraham et Cethurae sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianaei, et Madianaea regio. Filiae quoque soceri Moysi filiae Madian dicuntur; sed haec alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinae monstrantur. . Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur. . etc. Duae matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quae fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum. etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna. Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam. . .
Copyright information for VulgGlossa